Saint Seachnall

The remains of Saint Seachnall’s monastic foundation in Dunshaughlin, County Meath.

Also known as Saint Secundinus, Saint Seachnall, who is commemorated today, was the composer of the first Irish hymn to be written in Latin: Audite, omnes amantes DeumHear, all lovers of God, a hymn praising Saint Patrick. As Daniel Mitsui points on out on his beautiful weblog, it is an abecedarian hymn! You can find the English translation there, as well.

Audite, omnes amantes Deum, sancta merita
Viri in Christo beati Patricii Episcopi:
Quomodo bonum ob actum simulatur angelis,
Perfectamque propter vitam aequatur Apostolis.

Beata Christi custodit mandata in omnibus;
Cuius opera refulgent clara inter homines,
Sanctumque cuius sequuntur exemplum mirificum;
Unde et in celis Patrem magnificant Dominum.

Constans in Dei timore et fide immobilis,
Super quem edificatur ut Petrus Ecclesia;
Cuiusque Apostolatum a Deo sortitus est;
In cuius porta adversus inferni non prevalent.

Dominus ilium elegit, ut doceret barbaras
Nationes; ut piscaret per doctrinae retia;
Ut de seculo credentes traheret ad gratiam,
Dominumque sequerentur sedem ad aetheriam.

Electa Christi talenta vendit evangelica,
Quae Hibernas inter gentes cum usuris exigit;
Navigii huius laboris, tum operae, pretium,
Cum Christo regni celestis possessurus gaudium.

Fidelis Dei minister, insignisque nuntius,
Apostolicum exemplum formamque praebet bonis;
Qui tam verbis quam et factis plebi praedicat Dei,
Ut quem dictis non convertit, actu provocet bono.

Gloriam habet cum Christo, honorem in seculo;
Qui ab omnibus ut Dei veneratur angelus;
Quem Deus misit ut Paulum ad gentes Apostolum,
Ut hominibus ducatum praeberet regno Dei. 

Humilis Dei ob metum spiritu et corpore,
Super quem bonum ob actum requiescit Dominus;
Cuiusque iusta in carne Christi portat stigmata;
In Cuius sola sustentans gloriatur in cruce.

Impiger credentes pascit dapibus celestibus,
Ne qui videntur cum Christo in via deficiant;
Quibus erogat, ut panes, verba evangelica;
In cuius multiplicantur, ut manna, in munibus:

Kastam qui custodit carnem ob amorem Domini,
Quam carnem templum paravit Sanctoque Spiritui:
A Quo constanter cum mundis possidetur actibus,
Quam ut hostiam placentem vivam offert Domino:

Lumenque mundi accensum ingens evangelicum,
In candelabro levatum, toti fulgens seculo,
Civitas regis munita supra montem posita,
Copia in qua est multa quam Dominus possidet.

Maximus nanque in regno celorum vocabitur.
Qui quod verbis docet sacris, factis adimplet bonis;
Bono precedit exemplo formamque fidelium,
Mundoque in corde habet ad Deum fiduciam.

Nomen Domini audenter annunciat gentibus,
Quibus lavacri salutis aeternam dat gratiam;
Pro quorum orat delictis ad Deum quotidie;
Pro quibus ut Deo dignas immolatque hostias.

Omnem pro Divina lege mundi spernit gloriam,
Qui cuncta ad cuius mensam estimat ciscilia;
Nec ingnienti movetur mundi huius fulmine.
Sed in adversis laetatur, cum pro Christo patitur.

Pastor bonus ac fidelis gregis evangelici;
Quem Deus Dei elegit custodire populum,
Suamque pascere plebem Divinis dogmatibus;
Pro qua ad Christi exemplum suam tradidit animam.

Quem pro meritis Salvator provexit pontificem,
Ut in celesti moneret clericos militia;
Celestem quibus annonam erogat cum vestibus.
Quod in Divinis impletur sacrisque affatibus.

Regis nuntius invitans credentes ad nuptias;
Qui ornatur vestimento nuptiale indutus;
Qui celeste haurit vinum in vasis celestibus,
Propinansque Dei plebem spirituali poculo.

Sacrum invenit tesaurum sacro in volumine.
Salvatorisque in carne Dietatem previdit;
Quem tesaurum emit Sanctis perfectisque meritis;
Israel vocatur huius anima videns Deum.

Testis Domini fidelis in lege catholica,
Cuius verba sunt Divinis condita oraculis;
Ne humane putrent carnes essaeque a vermibus,
Sed celeste salliuntur sapore ad victimam.

Verus cultor et insignis agri evangelici,
Cuius semina videntur Christi evangelia;
Quae Divine serit ore in aures prudentium,
Quorumque corda ac mentes Sancto arat Spiritu.

Xps: ilium sibi legit in terris vicarium,
Qui de gemino captivos liberat servitio;
Plerosque de servitute quos redemit hominum,
Innumeros de Zabuli obsolvet dominio.

Ymnos cum Apocalipsi Psalmosque cantat Dei,
Quosque ad edificandum Dei tractat populum;
Quam legem in Trinitate sacri credit Nominis.
Tribusque Personis Unam docetque Substantiam.

Zona Domini precinctus diebus et noctibus,
Sine intermissione Deum orat Dominum;
Cuius ingentis laboris percepturus premium,
Cum Apostolis regnabit sanctus super Israel.

Image rights here.

Advertisements
This entry was posted in Hymns, Saints and tagged , , , , . Bookmark the permalink.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s